- PECTEN Amazonius
- PECTEN Amazoniusapud Statium Achilleid. l. 2. v. 159. ubi de variis saltationis modis, apud Veteres usitatis,——— ——— Nunc obvia versaePectine Amazonio, modo quo citat orbe LacaenasDelia, plaudentesque suis intorquet Amyclis:choreae genus est, Amazonibus olim usitatae, quae complicatae invicem serieque pectinis constitutae, choreas ducebant saltabant que. Pecten enim talis quaelibet series, quali constare pectines videmus. Ovid. Metam. l. 9. v. 297.—— —— subsedit in illaAnte fores arâ, dextroque est poplite laevumPressa genu, digitis inter se pectine iunctisSustinuit partus. ———Ubi quid velit, enarrat Plin. l. 28. c. 6. Adsidere gravidis, vel cum remedium alicui adhibeatur, digitis pectinatim inter se implexis, veneficium est, idque compertum tradunt, Alcmenâ Herculem pariente: peius, si circa unum, ambove genua, item poplites alternis genibus imponi etc. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium d. l. De pisce vero huius nominis, Plinium passim inprimis l. 9. c. 33. et Voss. de Idol. l. 4. c. 19. ubi de pisce volitante huius nominis, et c. 36. ubi de Pectine, ostreaegenere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.